Epistola I ad Corinthos*

Caput 10: Versus 7

Neque idololatrae,etc. Illos tangit, qui in idolio epulabantur, putantes se immunes a crimine.Sedit populus.Per commemorationem illorum notat ea quae in Corinthiis sunt, ostendens quam graviter punita sint in Judaeis.Ludere.Id est adorare, quod ludo puerorum simile. Facilis namque ad lusum est pueritia. Quid autem lusui puerili tam simile est quam idola adorare?
(* Traductions européennes)